Artwork

内容由Daniel P. Wright and Dani Wright提供。所有播客内容(包括剧集、图形和播客描述)均由 Daniel P. Wright and Dani Wright 或其播客平台合作伙伴直接上传和提供。如果您认为有人在未经您许可的情况下使用您的受版权保护的作品,您可以按照此处概述的流程进行操作https://zh.player.fm/legal
Player FM -播客应用
使用Player FM应用程序离线!

II. Līberī et librī

3:32
 
分享
 
Manage episode 220344825 series 2458607
内容由Daniel P. Wright and Dani Wright提供。所有播客内容(包括剧集、图形和播客描述)均由 Daniel P. Wright and Dani Wright 或其播客平台合作伙伴直接上传和提供。如果您认为有人在未经您许可的情况下使用您的受版权保护的作品,您可以按照此处概述的流程进行操作https://zh.player.fm/legal

Quid est Tūsculum? Tūsculum est oppidum Rōmānum. Estne magnum oppidum? Tūsculum nōn magnum, sed parvum oppidum est. Ubi est Tūsculum? Tūsculum est in Italiā.

Quis est Iūlius? Iūlius est vir Rōmānus. Cuius vir est? Vir Aemiliae est. Ubi est Iūlius? Est in oppidō Tūsculō. Estne Aemilia in oppidō? Nōn est.

Cornēlius: “Ubi est vir tuus, Aemilia?”

Aemilia: “Iūlius, vir meus, in oppidō Tūsculō est. Sed ecce Mārcus, fīlius meus, et Dēlia.” Cornēlius: “Quae est Dēlia?”

Aemilia: “Dēlia ancilla mea est.”

Cornēlius: “Estne Syra quoque ancilla tua?”

Aemilia: “Dēlia et Syra et cēterae multae sunt ancillae meae. In familiā meā sunt multae ancillae multīque servī − et paucī līberī.”

Cornēlius: “Quot līberī in familiā tuā sunt?”

Aemilia: “Trēs.”

Cornēlius: “Quot fīliī et quot fīliae?”

Aemilia: “Duo fīliī et ūna fīlia. Fīliī meī sunt Mārcus et Quīntus, fīlia mea est Iūlia. In familiā meā sunt centum servī et trēs līberī.”

Cornēlius: “Centum est magnus numerus! In meā familiā parvus numerus servōrum est. Neque magnus est numerus līberōrum meōrum.”

Aemilia: “Quot sunt līberī tuī?”

Cornēlius: “Duo: ūnus fīlius, Sextus, et ūna fīlia, Cornēlia. Parvus est numerus līberōrum − sed numerus librōrum meōrum nōn parvus est! Librī meī sunt magnī et parvī, antīquī novīque: centum librī Latīnī et Graecī.”

Aemilia: “Centum librī! Magnus est numerus librōrum tuōrum!”

Cornēlius: “Ecce liber meus novus; titulus librī est grammatica latina.”

Līberī et liber duo vocābula masculīna sunt. Līberī est plūrālis, liber singulāris − plūrālis: librī.

  continue reading

27集单集

Artwork

II. Līberī et librī

Fabellae Latinae

24 subscribers

published

icon分享
 
所有剧集

×
 
Loading …

欢迎使用Player FM

Player FM正在网上搜索高质量的播客,以便您现在享受。它是最好的播客应用程序,适用于安卓、iPhone和网络。注册以跨设备同步订阅。

快速参考指南